{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 181","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 181","ref":"181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/181.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Nam majus lumen offuscat minus: Ideò interdiu stellas non videmus, multò igitur minus coelum ipsum quod rarius est stellis videbimus: noctu verò cum stellae magis lucescant non videbimus coelum: quod nulla ratione coelum licet videre, ideóque nullum est argumentum rotunditatis coelestis: illa ratio qua probatur aliquid non videri nisi per medium rarius, est ex perspectiua. Hinc si quis sit in aqua non videt reliquas partes aquae quas tamen videt cum est in aëre: vnde argumentum ducitur, quemadmodum nos in aëre aërem non cernimus, ita pisces in aqua aquam non vident: si verò sit nebulosus aër illi qui sunt in magis lucido videbunt nebulosum, qui verò sunt in nebuloso aëre non vident lucidum, & hoc est generale in natura: nec enim calorem similem sentio verni temporis, sed tantum maiorem: Cum igitur coelum multò sit rarius aër autem crassior non poterimus coelos videre per aërem crassiorem. 4. Argumentum Aristoteles affert. 1. Mui corpori debetur figura prima: Coelum autem est corpus primum & immortale, rorunda figura est, prima ex Mathematicis, debetur igitur coelorotunda figura. Deinde coelum primò i mnium creatum est quia in principio creauit Deus coelum & terram opposita planè ratione ait D. Chrytostomus, nostri enim Architecti primofundamentum, postremò tectum aedificant, Deu autem rectum, vt sic dicam mundi coelem primò aedificauit. Nec Aristoreles hoc argumento persuadet. Num quemadmodum si primo corpori deberetur figura prima & simplex, ita corpori composito deberetur figura composita: hoc tamen falsum est, quiae multa alia corpora sunt figutae roturdae. Verum quidem est figuram rotundam esse aptissimam durationi & perpetuitati: hoc constat ex fornicibus. Item constat ex vumeribus orbicularibus quae difficilius sanantur. Deinde quò aliquid minus compositum est eò magis durabile est.","prev":{"citation":"Opuscula varia 180","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/180"},"next":{"citation":"Opuscula varia 183","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/183"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}