{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 183","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 183","ref":"183","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/183","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/183.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Hinc Angeli coelis coeli elemontis, haec lapidibus; lapides plantis, plantae animalibus, animalia homine diutius durant propterea quod Angeli minus sint compositi quam coeli; & hi minus quam elementa &c. figura autem orbicularis omnium prima est, quia ex vna tantum linea constat, caeterae autem figurae constant ex pluribus ideóque figura orbicularis diuturnitati est multò aptior. Quaeres cum linea recta prior sit quam circularis quare figura circularis non etiam prior sit quam figura rotunda. Respondeo quia linea recta vnum tantum habet respectum, circularis verò habet connexum seu exteriorem faciem, & habet concauum siue interiorem faciem. Figura autem circularis tantum vna constat linea, figurae aliae constant pluribus lineis. 5. Argumentum, si coelum esset figura plana certè stellas in Oriente & Occidente multò minores videremus quam in meridie. Ratio est quò aliquid propius est eò majus videtur, quò verò magis distat eò minus videtur ergo eum non sit tanta distantia hinc ad coelum supracaput, & ad Zenith nostrum quanta est distantia hinc ad Orientem aut Oëcidentem, quia hinc ad Orientem adhuc Miiii media pars terrae interest inter coelum & me: qua ratio edeberent stellae minores videri in Oniente propter maiorem distantiam si coelum esset planum.","prev":{"citation":"Opuscula varia 181","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/181"},"next":{"citation":"Opuscula varia 184","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/184"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}