{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 187","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/187.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"Non frustrà quamuis sine ordine videantur ita sunt dispositae, vt stella vna calorem, alia humiditatem, alia aliud efficiat: sic enim in pratis variorum flores colorum diuersarumque virium iuxtà crescunt: sic cranium osseum & terrestre durumque coniunctum est cerebro molli & caro ossibus. Et quia motus excitat calorem aliasque virtutes, certum est, experientiis duplicem esse planetis & stellis motum: Vnum ab Oriente in Occidentem qui motus est perpetuitatis: ideò enim Aristoteli sublunaria perpetua sunt ob perpetum istum motum quem Aristoteles rectum vocat. Alius motus est stellarum & planetarum obliquus siue λοξίαι, scil. ab Occidente in Orientem, sed non rectà quin potius obliqua via declinando ad Meridiem & Septentrionem per circulum Zodiacum. Hic motus planetarum & stellarum est, causa generationis & corruptionis. Sicut enim cum sol ad nos appropinquat omnia generantur & vigent: Cum autem recedit hyeme omnia labascunt, ita quiuis planeta prout ad nos accedit, ita praestantiores habet virtutes in nostris regionibus: si verò recedat minus habet pręstantes. Quod per singula paulò post ostendemus.","prev":{"citation":"Opuscula varia 186","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/186"},"next":{"citation":"Opuscula varia 188","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/188"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}