{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 189","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 189","ref":"189","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/189","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/189.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Praesertim verò praestanstantissima signa sunt in zodiaco in quo est via planetarum & constant signa in Zodiaco trecentis quadraginta sex stellis praestantissimis. Et signa sunt duodecim Zodiaci. Nec negligenda sunt quia omnia signa sunt sic vocata, 1. propter configurationem similem. 2. propter effectum similem Solis & Lunae praesertim in his signis. 3. propter effectum in animalia similia. 4. propter proprietatem hominum qui in istis signis nascuntur, vt ostendam. Imò propter res ipsas quae sub his signis fiunt. Hinc Ptolomaeus ait, facies & similitudines rerum inferiorum sunt subiectae similibus imaginibus coelestibus; & sapientes Antiqui aliquid operaturi, planetarum introitus in talia signa obseruabant, tum in aedificationibus vrbium, tum in natiuitatibus, tum aliis in rebus. Maximè autem solis virtus elucescit in his signi quia sol maior est quam aliae stellę aut planetae, ideóque solus facit diem: eo autem absente nec planetae, nec stellae possent facere diem aut aestatem: Deinde quia non ita remotus est à nobis, vt sunt tres superiores planetae: Nec ita tardè mouetur, vt tres inferiores planetae, propterea quod minores circulos in minoribus coelis efficiant.","prev":{"citation":"Opuscula varia 188","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/188"},"next":{"citation":"Opuscula varia 190","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/190"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}