{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 20","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/20.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":126,"text":"Itaque apud Diogenem, Laertium docent Druidae nihil penitus faciendum mali, si quod bonum facinus à quibuscunque tandem perpetratum fuisset, praemia statuerunt, & si quod malum, poenas. Haec enim erat iustitia distributiua, vt bona bonis, mala malis, decernerent. Hodie mala quidem puniunt, sed illaudata manet virtus, & quamuis sibi sit pulcherrima merces, laudata tamen crescit. Itaque apud Athenaeum Bardi comitabantur duces, & milites, vt egregia ipsorum facta, proemii loco recenserent: Contra quam fieri solet, vt ea quae tantum auditione accepimus, scribamus. Poena autem grauissima erat sacrificiis interdicere, & quibus sic fuit interdictum, hi impii habebantur, eosque omnes vel ut contagione infectos, fugiebant: nec honos, necius vllum, illis habebatur. Piaete. rea vt est apud Stobaeum, grauius animaduerterunt in eum qui peregrinum, quam qui ciuem occidisset; huic enim exilium, illi mors poena erat.","prev":{"citation":"Opuscula varia 19","label":"A MESSIEVRS DE MAVVOYET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/19"},"next":{"citation":"Opuscula varia 21","label":"A MESSIEVRS DE MAVVOYET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/21"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}