{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 206","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/206.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"& Medicos prinq cipes colores. Niger, albus, purpureus, rubicundus, flauus, viridis, cęruleus. 13. Sunt 7. apud eosdem principes sapores. Dulcis, amarus, acer, acidus, acerbus, salsus, insipidus. 14. Beatitudo apud Latinos hoc numero exprimitur. Sic enim dicimus ô ter, quaterque Beati, id est septies, id est beatissimi. 15. Ingenio & iudicio potissimum valemus inquit Aristoteles in Rhet. & Polit. in septenario annorum numero, idem post 42. annum &c. 16. Harmonia omnis constat ex 7 siue ex heptachordio. 17. In sacra Scriptura sunt 7. spiritus qui pręsunt sine dubio istis planetis. 18. Ideò numerus perfectissimus est quod constet ex quaternario qui f. omnium numerorum parium perfectus est, & ex numero ternario qui primus imparium perfectus est. Et quia multum interest cui Planetę aliquis subditus sit vnusquisque studiosus ex sequentibus id colligere poterit. Quicumque ad secretissima quaeuis curiosius perscrutanda penitus instigatur. Saturnius est quales omnes fuerunt maximi viri tam belli quam pacis artibus. Quicumque ad leges, ad naturalem communem, Moralem Philosophiam & gubernationem aptior est is est Iouialis. Qui seditiosus, audax, militaris Martius est.","prev":{"citation":"Opuscula varia 205","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/205"},"next":{"citation":"Opuscula varia 207","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/207"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}