{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 229","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 229","ref":"229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/229.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"SELECTIORA. ignis pergit nec lucere, nec vrere, nec consumere. 2. Motus ignis est deorsum sed lateraliter, quomodo fulmina descendunt. 3. Est volutatio ignis instar globi. Item motus saltuatim, quae omnia ex fulmine quod ante tres annos in Templum D. Basilii apud Stempenses incidit constat. Illic enim saltuatim sursum, deorsum mouebatur ignis & pallium ex vno loco abreptum in alium sustulit & detulit. Item globus ignitus voluebatur per Ecclesiam vt testes sunt vniuersę Stempę4. Motus est quo ignis mouetur sub concauo Lunae in superiore superficie circulariter ab Oriente ad Occidentem vnà cum coelis, inferiore autem superficie mouetur oualiter. Quod autem ita moueatur constat ex cometis qui vnà cum coelo ab ortu in occasum mouentur. Quoad inferiorem superficiem ignis elementaris notandum est sub zona torrida, & sub Zodiaco multoplus esse ignis quàm sub vtroque polo sub quo plurimum est aëris frigidi. Ideoque in zona torrida ignis multò inferiorem locum occupat quàm sub polis. Illic enim quasi angustatur instar oui, ideoque dictum est secundum superficiem inferiorem habere oualem figuram & motum.","prev":{"citation":"Opuscula varia 228","label":"SELECTIORA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/228"},"next":{"citation":"Opuscula varia 230","label":"SELECTIORA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/230"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}