{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 234","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/234.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Quemadmodum non quęuis anima in quouis loco & corpore habitat, ita alii daemones in igne, alii in aere habitant. Tertio fortè damnati alii ad aeternas tenebras, alii ad ignes, alii ad tartarum &c. Historia igitur talis est, triplicis generis daemones in terra reperiuntur; alii muti alii non sed bruti: vt enim alia animalia aut muta penitus sunt, vt pisces aut non muta, bruta tamen vt aues quae etiam loquelam formare possunt; ita etiam aliud genus daemonum brutum, aliud mutum est: deinde aliud quasi rationale quod humana figura apparet, loquitur, risumque fingit, &c. Et cettè vt est aliquod animal quod est rationale & immortale scil. Angeli aliqui apud Platonem: ita est aliquod animal irrationale & immortale scilDaemones illi bruti, aut muti: alii verò etiam sunt animalia eidem Platoni rationalia & immortalia. Licet autem omnes Dęmones sint perquam niciosi hominibus, magis tamen terrestres in fodinis metallicis sunt, vel truces & terribiles, vel sunt mitiores & hominum imitatores qui laetitia gestientes rident & multa videntur facere cùm prorsus nihil faciant in fodinis, & aliquando noctu in cubiculis, qui etiam aliquando sunt in famulatu, vel daemones familiares, vel etiam equos, aliaque curant. Georgius Agricola admirandas horum daemonum actiones refert: dum vnus in aliqua fodina 12. operarios interfecit, alius verò operarium in altissimum montis iugum non sine attritu extulit. 2. Reperiuntur in locis subterraneis Pygmęi (Non iam de his loquor qui casu aliquo sunt monstra & ex hominibus nascuntur, sed de iis loquor qui intra terram roperiuntur iisdem in cauernis cubitali tantum magnitudine.) Sed quęritur quodnam genus hoc sit viuentium. Respondeo primò, multos tales esse daemonas hanc staturam ementitos. 2.","prev":{"citation":"Opuscula varia 233","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/233"},"next":{"citation":"Opuscula varia 236","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/236"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}