{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 236","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/236.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Illi qui in fine tertii generant de quibus Agricola, Tinnulus, Aristoteles, Albertus Magnus, & qui 8. moriuntur anno non sunt homines, sed aliud genus animalium medium inter homines & bruta. Nam bruta quia ratione carent bruta vocantur; quia carent oratione vocantur muta: Pygmęi autem isti quia tatione carent bruta sunt, quia vero loquuntur manus habent & crecti sunt non possunt vocari muti. Quod autem ratione careant probatur ab Alberto Magno. Homines ratione vtuntur, iustitiam colunt, Remp. administrant: sunt religiosi, noscunt vniuersalia, artes, verecundiâ à re turpi amouentur, gloria ad honesta incitantur: mouentur Rhecoricis & Poëticis persuasionibus: nihil autem horum praestant Pygmaei; ergo non sunt homines. 3. In montibus Aegypti superioribus, in Alpibus altissimis, in suburbanis Parisiorum, praesertim ad Melodunum, & non tantùm in montibus ipsis, sed in saxorum solidissimorum visceribus conchilia, ostrea, conchae, aliâque testacea reperiuntur: Item dentes canis Carchariae, vel potiùs Glossopetrae, imò ossa, vt vocant Gigantum, hominumque & in Hybernia saxei serpentes, vt est apud eundem Aldrouandum & alios.","prev":{"citation":"Opuscula varia 234","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/234"},"next":{"citation":"Opuscula varia 237","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/237"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}