{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 238","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/238.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":143,"text":"Deinde in altissimis Alpium iugis reperiuntur frequentissimè talia: quo modo autem tam breui tempore tot tantaque enata aut reliqua. Praeterea ossa mortuorum speciem referentia & dentes reperiuntur in altissimis saxeis montibus: Non autem potest dici hoc esse quasi reliquum ipsius diluuii. Dicendum est cum coelum omnia in sublunaribus generet: si reperiat materiam & humorem aptum ad figuram tantum introducendam solam figuram facit: vbi verò aptior est materia vnà cum figura animam producit. Nam bufo viuus in marmore Antuerpiano & saxo Argentolico repertus: & in littore Italiae Anconitano saxa 60. librarum ex mari extrahuntur quae non nisi maioribus malleis ferreis rumpuntur & in medio pisciculi viui delicatissimi aliquando 20. simul extrahuntur quos Veneti vocant Cappas longas, vt est apud Aldrouandum & Goropium. Suprà ex historiis Anglicis & Rabinicis ostendi in antris & visceribus terrae homines virides & caeruleos reperiri. Quae autem hominum specie & figura aut etiam qui veri homines pręterea reperiantur iam dicam.","prev":{"citation":"Opuscula varia 237","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/237"},"next":{"citation":"Opuscula varia 239","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/239"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}