{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 241","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/241.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"In Northmania autem non longè à ciuitate Faleza singulis annis mense Iulio erumpunt aquae ex terra nullo manifesto hiatu, ibique tum anguillae, tum alii pisces sunt sed morbiferi. Alia quaedam in Admirandis Galliae notaui. Seneca autem refert esse stagna sub terra in quibus hi subterranei pisces nascuntur plerumque mortiferi. Sed ex Theophrasto constat subite frequenter pisces ipsam terram stupentes, plerumque & viuentes radicibus graminis effossos verò se se mouere. Qua ratione idem refert in Ponto glaciali concretos pisces non se se mouere priusquàm coquantur. In Succia tamen lacus est nigris piscibus quibus homines sine damno vescuntur. Praeter pisces, plures sunt serpentes, subterrestres: hic tantum referam basiliscum & viperam. Non esse fabulam quae de basilisco circonferuntur Scaliger & alii docent, scil. Romae ad aedem D. Luciae stabulatum fuisse basiliscum qui afflatu suo magna lue vrbem affecerit. Simile refert Agricola in cella vinaria latuisse basiliscum mortiferum, ideoque cellam fuisse penitùs obstructam. Est autem basilisco caput acutum & flauum, candida macula tanquam diademate: Sibilo omnes serpentes fugat & erectus incedit, & contactu omnia venenat.","prev":{"citation":"Opuscula varia 240","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/240"},"next":{"citation":"Opuscula varia 242","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/242"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}