{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 253","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 253","ref":"253","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/253","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/253.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"signa numerabis in illis articulis. Eadem ratione cognosces 5. Zonas mundi. Extende enim manum tuam ad Orientem solem, medius digitus significabit Zonam torridam, digitus maior Zonam Septentrionalem temperatam, & pollex Zonam frigidam Septentrionalem: annularis verò digitus exhibet Zonam temperatam australem: digitus veró minimus Zonam frigidam Antarcticum. Extendere autem debes manum sinistram. Nec frustra Chiromantae 7. Planetas volae manus praeposuerunt de qua re fortè alibi. Multum interest hodie qua horâ non tantum aliquis nascatur, sed quo die & horâ incipiat aliquid agere. Hinc Ptolemaeus ait in Centiloquio quò aliquis melius eligit eò magis naturaliter agere videtur. Albertus Magnus in speculo ait libertas arbitrii ex electione horae laudabilis non coercetur, sed potius in magnarum rerum inceptionibus electionem horae contemnere, non est arbitrii libertas, sed pręcipitatio. Hic igitur inquo signo Sol sit: & quotus dies sit Lunae dicendum est. Inuenerunt duos versus scil (Inclyta laus iustis impenditur: Haeresis horret. Garrula, grex, gratus, faustos Gratatur honores, Quoduis vocabulum est pro aliquo","prev":{"citation":"Opuscula varia 252","label":"SELECTIORA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/252"},"next":{"citation":"Opuscula varia 254","label":"SELECTIORA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/254"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}