{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 278","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/278.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Totidem etiam sunt ex parte alia Aequatoris versus polum Antarcticum climata, quae vocari possunt Anticlimata, quasi tu dicas oppositas dierum scalas, & vocantur eodem nomine quo climata nostra, nisi quod pręponatur vox antiv g. F. Clima est αντὶ δτὰ Meρonc. 2. cont. per Syene &c. Haec climata etiam hoc modo distinguntur, quod tria postrema climata, id est 25. 26. 17. vmbras habeat circulares v. g. quod illi qui illic habitant suas vmbras habean per circulum: illi verò qui habitant in mediis climatibus tantum habeant duplicem vmbram, scil. Illi qui sunt in nostra temperata in meridie habent vmbram versus Septentrionem. Qui verò in media temperata opposita sunt, illi in meridie, habent vmbram versus austrum. Illi verò qui sunt in zona torrida in meridie diuersis tamen temporibus habent vmbram versus austrum, cum Sol est in signis Septentrionalibus, habent verò vmbram versus Septentrionem cum Sol est in signis australibus. Cùm verò in meridie, & in Aequinoctio Sol perpendicularis est, nullam penitus habent vmbram.","prev":{"citation":"Opuscula varia 277","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/277"},"next":{"citation":"Opuscula varia 279","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/279"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}