{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 282","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 282","ref":"282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/282.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Austrum seu Meridionalem & Boream siue Septentrionalem, siue Aquilonem. Et rationem afferunt, quod ventus Septentrionalis sit frigidus & siccus: Meridionalis autem calidus & humidus. Iam vero alii venti qui ab Oriente aut Occidente flant, vel sunt calidi & humidi, prout ex latere propinquiore ipsi Meridiei flant. Vel sunt frigidi & sicci, prout flant & sunt propinquiores ipsi Septentrioni, v. g. ventus Orientalis aut Occidentalis, si est propinquior Septentrioni quam Meridiei, est frigidus & siccus: Si vero flet ex parte mundi viciniore Meridiei, est calidus & humidus. Sed Cosmographi & Astronomi rectissimè 12. ventos generales esse docuetunt, scil, tres ab ortu totidem ab occasu, tres à Meridie totidem à Septentrione. Ratio est Cosmographica, Sol habet triplicem ortum, scilicet Vernum, Autumnalemque, Aestiuum & Hybernum. Aestiuus ortus est, cum est in Tropico Cancri. Hybernus ortus est, cum est in Tropico Capricorni: Autumnalis & Vernus ortus est, cum est in Aequatore, siue in Libra & Ariete. Ergo, cum sint 12. signa, sunt etiam 12 venti.","prev":{"citation":"Opuscula varia 284","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/284"},"next":{"citation":"Opuscula varia 283","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/283"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}