{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 283","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/283.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Etenim tria sunt signa circa Tropicum Cancri Septentrionalia: Tria circunstant Tropicum Capricorni: tria sunt circa Aequatorem in Oriente, & tria circa Aequatorem in Occidente: Cum igitur 12. sint signa, merito 12. sunt venti, qui ab istis signis dependent. Quemadmodum autem nuper dixi esse signa, alia calida, seu ignea, alia aërea &c. Ita hic notandum est signa ignea eadem vocari Orientalia, & facere ventos Orientales ordinarié cum Sol est in illis signis: ideóque tales venti habent proprietatem calefaciendi & exsiccandi. Item tria sunt signa abrea, scil. quae sunt signa Oecidentalia & habent proprietatem calefaciendi & humectandi, ventique Occidentales in talibus signis oriuntur. Signa autem terrestria faciunt ventos Meridionales, & habent ordinariè pro prietatem, vt frigefaciant & exsiccent corpora. Tria pariter signa aquea faciunt ventos Septentrionales, propterea quòd in corporibus excitent humores phlegmaticos. Venti ordinariè sic intelligi possunt. In terra sumatur linea Meridionalis, vt supra docui. Diuidatur ad angulos rectos, scil. ad Orientem & Occidentem: & sic deinceps. In medio crigatur stilus cum filo aut linteo; inde cognosces ex qua parte mundi ventus spiret.","prev":{"citation":"Opuscula varia 282","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/282"},"next":{"citation":"Opuscula varia 284-2","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/284-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/284-2"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}