{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 286","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 286","ref":"286","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/286","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/286.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Si verò sint altiores semper sunt nimbosi, si verò sint loca habitata ad istos montes, ita ut mons spectet Septentrionem, locus verò habitatus spectet Meridiem, locus est calidus propter solem Meridianum: Ibidem sunt vina generosa: Quòd si montes sint altiores illic vina non crescunt: sed ex niuibus loca fiunt frigida aut humectata, vnde & pecoribus apta: si montes spectent ad Meridiem, & locus sit ad Aquilonem frigidus, talis est Et satis accommodus habitationi, nisi aliunde impediatur: Si montes sint ad Orientem, & locus spectet Occidentem, erit locus frigidus & humidus, non aptus habitationi. Si verò montes sint ad Occidentem, & locus habitabilis spectet Orientem, saluberrimus est. Si verò locus sit inter montes exresolutione niuis frigidus erit, & hinc spirabunt venti. Loz cus verò habitatus in profunda valle propter, exhalationes terrestres corpus inflat, malique & liuidi coloris homines efficit. Et aër nec puru est nec siccus nec sanus, quia non potest perflari: locus autem altus mediocriter non ex montibus constans, saluberrimus est nihilque qualitatis extraneae contrahit. Iam verò qui nascuntur in locis lapidosis, planis, frigidis & siccis, fortissimi sunt, ossei & quasi saxei, proceri, bellicosi, scilicet proportionati sunt suis locis. Hi verò qui in montibus altis habitant frequenter habent corpora praesertim verò colla & guttura strumosa nodosa, propter aquam quae talem in ipsis generat naturam phlegmaticam.","prev":{"citation":"Opuscula varia 285","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/285"},"next":{"citation":"Opuscula varia 287","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/287"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}