{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 288","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 288","ref":"288","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/288","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/288.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":140,"text":"E contra verò obstruende sunt fenestrae ex parte meridiei. Qui verò habent loca spectantia Aquilonem, sunt homines duri, apti ad generationem. Et illi minimè à medicinis facilè laxantur, & difficiles habent feminae partus; & è contrario res aestimanda est de illis qui Meridiem spectant. Omnes autem isti montium incolae propter frequentiores ventos sunt peruicaces; sicut & illi qui in planis habitant, & ventis sunt expositi. Quod Cosmographi notârunt de hominibus, idem notant simile in plantis & animalibus. Nam vrsi & lepores pro varietate locorum praesertim frigidorum sunt albicoloris: Cum in aliis locis alterius sint coloris. Vbi etiam notandum, si in climate ealido frigus magnum fiat, & inde ibique aliquid nascatur frigidius erit quam si in loco frigido nasceretur: & idem dicendum est de locis frigidis ratione contraria. Hinc notandum est, quare animalia in locis calidissimis magis vescuntur cornura labiis promissis laxo naso. Extrema enim illorum propter caliditatem contorquentur.","prev":{"citation":"Opuscula varia 287","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/287"},"next":{"citation":"Opuscula varia 289","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/289"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}