{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 318","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 318","ref":"318","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/318","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/318.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Alii crediderunt esse filios fulminis propter tormenta bellica illis antea inuisa. Alii esse monstra maris. Cùm autem plerique sint aut saltem fuerint Antropophagi, voluerunt deuorare Hispanos captos, sed postea à carnibus Hispanorum abstinuerunt proptereaquod nimis essent durae. Tres sunt potissimùm partes; vna Magellanica terraque Australis adhuc incognita, alia est America Meridionalis siue Peruuiana; alia est Septentrionalis siue Mexicana. Montes illic sunt perpetuo igne lucentes, & Vulcanii dicti. Vnus autem inter caeteros est, ad quem 15. leucis ascenditur. Putarunt stolidissimi hacvparte Hispani illic aurum coqui: ideò catenas ingentes ferreas construxerunt vase maximo aeneo apposito & demiserunt vt inde extraherent aurum, sed ignis statim omnia lique fecit Fluuii omnium maximi sunt Canada ingentibus praecipitiis & cataractis admirabilis Maragnon siue fluuius Amazonum, latus alicubi 60. leucas. Item Rio de la Plata seu argonteus instar Nili excrescens. Pane & vino carebant, fructibusque tantum, radicibus, & leguminibus vescebantur, & duplo maiores tulit America fructus postquàm nostrae arbores illic fuerunt plantatae. Habet autem legumen Maiz radices Tapinambosias, deinde Tabacum.","prev":{"citation":"Opuscula varia 317","label":"CAPVT POSTREMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/317"},"next":{"citation":"Opuscula varia 319","label":"CAPVT POSTREMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/319"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}