{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 328","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/328.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":121,"text":"Hi enim sunt vicini nostri, quibus cùm necessario vinendum est, mittatur inquam, ad amicum filius, à quo amico ad te filius ipsius transmittatur, hic tibi loco filii educabitur, & filius tuus apud amicum, liberorum loco erit. Sic absque sumptu, duobus aut tribus annis filius exteram linguam discet: quo facto, decimo aetatis anno, in aliam regionem simili eruditione proficiscatur. Sic paucis annis absque sumptu & labore, plurimas noscet linguas. Pręceptum tertium, hominis & praesertim Philosophi intellectus est fabularum rerumque admirandarum amans: nihil autem magis iucundum puerulis accidere potest quàm fabulae: ideò à 3 aetatis anno non aniles fabulae sed Hesiodicae & Homericae, familiari in colloquio seu ludo, seu ioco, serióque à pędagogo referantur: sic vniuersarum absque negotio. fabularum vno alteroque anno puer erit perquam maximè gnarus.","prev":{"citation":"Opuscula varia 327","label":"DIALECTICA VETERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/327"},"next":{"citation":"Opuscula varia 329","label":"DIALECTICA VETERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/329"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}