{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 329","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 329","ref":"329","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/329","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/329.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Praeceptum quartum quando quidem diterae in scholis Grammaricorum iam difcuntur, saltem quemadmodum Philosophi omnes omninò res partesque scientiarum scientifico ordine tractant, ita eodem ordine nomina & verba vna cùm ethymologiis doceantur. Hoc modo eadem est diuisio vocabulorum & rerum! Res autem omnes sunt locus & tempus, aut in loco & tempore, ordine igitur locus, vel est coelum, vel aër, vel aqua, vel terra. In coelo Deus est, & spiritus, in tempore omnia fiunt quae cogitamus, dicimus & facimus. Ergo hoc ordine quem Varro praescripsit, vocabula omnia noscentur, quo ordine in Philosophiares ipsaedocentur. Praeceptum quintum, lingua Graeca? aut alia, spatio vnius summum anni sciri potest: ita vt etiam loqui exactè possimus: post compendium Grammaticae vnius mensis, statim auctores legantur, & quotidie septem vocum significationes, vt summùm discantur, & in librum ordine literarum tanquam in dictionarium referantur. Prima septimana, repetantur quae didicimus, secunda, quę duabus hebdomadibus didicimus. Post mensem, ea & sic deinceps: sic que mense didicimus, τα ι ἐττετ τι μ α ἐεει τυ fiet, vt plura duobus millibus vocabulorum noscas, quod satis est linguaeloquendae. Interea ad sint socii quibus colloquaris, maximo profectu summus Iurisconsultiis le Charon amicos hoc modo docuit.","prev":{"citation":"Opuscula varia 328","label":"DIALECTICA VETERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/328"},"next":{"citation":"Opuscula varia 330","label":"DIALECTICA VETERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/330"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}