{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 37","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/37.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"CAPVT III. In quo Petrus Gassendus innumera, falsissima, & impia Aristotelem protulisse docens, cribratur. It Gassendus, falsum esse quod AAristoteles docuerit accidens tantantum praedicari secundum nomen non vero secundum rationem seu definitionem, nam inquit, vt nix alba dicitur, ita etiam disgregatiua visus dicitur, quae est definitio albi. Crrat. Nam certum est definitionem accidentis non esse definitionem substantiae, nec ad substantiam vllo modo pertinere, sed superiora in genere substantiae praedicantur de inferioribus secundum rationem, seu definitionem: quia definitio V. G animalis est definitio hominis siue pertinet ad eius definitionem, Gassendus ait falli Aristotelem quod dixerit subalterna esse opposita, nam inquit cum vnum aliud contineat quomodo sunt opposita? Vt omnis homo est mal, aliquis homo est animal, quomodo repugnant. Errat, quia non intellexit esse aliquam oppositionem in quantitate, quis enim dubitat vniuersalem & particularem quantitarem esse oppositam? Deinde nullum est argumentum: Vnum in alio continetur ergo non sunt opposita, nam actus continetur in potentia, forma in materia, accidens in substantia, ergo non sunt opposita negatur.","prev":{"citation":"Opuscula varia 36","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/36"},"next":{"citation":"Opuscula varia 38","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/38"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}