{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 377","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 377","ref":"377","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/377","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/377.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"CAPVT XV Praecepta diuisionis methodo Aristotelicae & Ramaea. Istinctio est inter diuisionem partitionem: diuisio enim fit in species aut quasi species: partitio fit in partes ex quibus res constat. Ergo partitio sic fit vt aliquid in materiam & formam diuidatur: vt hominis vna pars est anima, alia corpus. Diuisio vero prima fit per analogiam vocabuli, vt hominum alius est verus alius pictus. 2. Fit per coniugata, vt hominum alius est humanus, alius est inhumanus. 3. Fit per substantiam siue quatuor causas, vt homo ratione materiae alius est ex terra, alius ex semine. Ratione formae vnus est perfectus, alius est monstrum. Ratione finis vnus est felix, alius damnatus. Ratione efficientis, vnus est ab homine, alius à Spiritu sancto, alius à diabolo. ogle 4. Rationequantitatis. Vnus est Gigas, alius Pygmaeus. 5. Ratione qualitatis, vnus est liberalis, alius prodigus, vnus albus, alter niger. 6. Ratione relatorum. Vnus est Rex, alius seruus. 7. Ratione actionum. Vnus studet alius militat. 8. Ratione passionis. Vnus à tortoribus, alius à conscientia torquetur. 9. Ratione quando. Vnus aureo saeculo, alius ferreo vixit. 10. Ratione vbi. Vnus in aqua, alius in terra degit. 11. Ratione Situs. Vnus stat, alius sedet, alter cubat. 12. Ratione praedicamenti habere; vnus est togatus, vnus est palliatus. σ ετ θτα θ εθτ αθ τω στθα","prev":{"citation":"Opuscula varia 376","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/376"},"next":{"citation":"Opuscula varia 379","label":"CAPVTXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/379"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}