{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 40","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/40.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Errat, nam Aristoteles loquitur de quantitate quę est, nulla autem est maior quantitas quantitate mundi, & quia in quantitate non datur pars minima quae non sit adhuc diuisibilis in infinitum, vt omnes Mathematici docent; Ideo dixit rectè non esse numerum quo non possit dari maior. Ait Gassendus Aristotelem ignarum Geographiae non mereri, vt refellatur quandoquidem dixerit Danubium fluuium Germaniae oriri ex Pyrenaeis montibus. Errat, nam ante ipsum Herodotus id scripsit. Et Freygius Germanus Aristotelem recte tuetur hoc modo. Opinionem inquit Aristotelis confirmant nominaquae sunt in montibus Danubii scil. Bur, Brugen, Bregen, hinc enim oritur Danubius. Itaque facilis est in nominibus Graecis ad haec nomina Germanica allusio. Ait Gassendus falsum esse quod Aristoteles dixerit in altis montibus non nasci grandinem, niuem &c. quia scil. in Alpibus altissimis, in Pyrenaeis &c. nascuntur. Errat, nam Alexander Aphrodisiensis in Olympo docet non nasci, & Iose phus Acosta in montibus inter Panama & NOmedios altissimis, nihil horum nasci tradidit.","prev":{"citation":"Opuscula varia 39","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/39"},"next":{"citation":"Opuscula varia 41","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/41"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}