{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 412","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 412","ref":"412","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/412","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/412.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Qui iudex Temperamentorum, & quomodo? Homo: nam primum in quouis genere est mensura, iudex, & regula caeterorum: Homo autem temperatissimus est, propterea quod cùm homo praestantissimas exerceat actiones, praestantissimum debeat habere temperamentum, est autem iudex tactus, cuius obiectum sunt qualitates primae, maximè verò neruo & carne, is enim frigidus & siccus est, haec humida calida, praecipuè verò vola manus, illic enim caro temperatissima est, & latissimus noruus. Quis iudex Temperamentorum? Molles sunt humidi: densa & dura cute sunt sicci. Pulsus vehemens, procliuitas ad libidinem, ad iram, magnus animus, solertia, ingenium, celeres motus animi. graciles, villosi, flauo & nigro capillitio, dentibus crebris, oculis glaucis, febribus calidis obnoxii: ii sunt indices calidi temperamenti: contrarium frigidi. De Temperamentis. Quae temperamenta partium, humorum, temporum Partes albae sunt frigidae, rubręcalidae, durae siccae, & molles sunt humidae. Cerebrum per se humidum & frigidum est; vt est viuens, est calidum: Cor per se est frigidum; vt est viuens, est calidum: Pulmo per se est siccus; vt est viuens, est humidus. Adolescentia, ver sanguis, sunt calida humida.","prev":{"citation":"Opuscula varia 411","label":"PHYSIOLOGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/411"},"next":{"citation":"Opuscula varia 413","label":"PHYSIOLOGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/413"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}