{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 416","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 416","ref":"416","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/416","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/416.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"De menstruis. Dicuntur menstrua seu menses, seu lunaris purgatio in foeminis menstrualibus scilicet si non sint grauidae, si non sint nutrices, si non sint steriles, si non morbo praesertim moerore sistantur: in puerpera verò sunt lochia, scilicet menstrua corrupta, absolutè enim corrupta non sunt. Post conceptionem sistunt enim menses, & ex meliori parte foetus nutritur, impurior verò à puerperio excluditur. Fluunt menses ad 14. ad 50. annum, quo tempore aptae sunt mulieres conceptioni. Otiosis 3. septimanis, viraginibus 4. mediocribus medio tempore redeunt menses: viragines biduo purgantur. 4. aut 5. diebus mediocres, 7. mollissimae. Luna est causa De Hamoribus. causa huius affluxus & refluxus menstrui, sanguis nempe ad extremitates fluit, & inde in fundum vteri defluit. Quia nouem menses ordinariè gerunt vterum, ideo tot diebus sunt in puerperiis purgamentis, quot fuissent si singulis mensibus menstruales fuissent, hinc viragines, quia duo sunt dies menstruales 18. sunt in purgamentis, & quae sunt, tres, dies menstruales 27. diebus sunt in purgamentis. De semine. Semen est corpus humidum, calidum, spumosum, album, ex reliquiis alimenti vltimi & spirituum permixtione ad animalis generationem, vt mammae dealbant sanguinem, ita & testes semen.","prev":{"citation":"Opuscula varia 415","label":"PHYSIOLOGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/415"},"next":{"citation":"Opuscula varia 417","label":"PHYSIOLOGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/417"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}