{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 425","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 425","ref":"425","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/425","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/425.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Primò id omne quod totum complet, seu quidquid in corpore secundum naturam est, siue sit viuens, siue non viuens, semper enim in viuente est aliquid non viuens, vt aër, aqua, succus. Hoc modo triplices sunt partes, impellentes scilicet & sunt spiritus, contentae & sunt humores, continentes & sunt solidae. Secundò pars est id quod non vndequaque coniunctum est cum aliis, nec vndequaque circunscriptionem habet propriam: totum quia vndiquaque circumscriptum est, pars non est: sic humores quia non sunt coniuncti & continui non sunt partes. 3. & pro priè pars est corpus toti cohaerens, communi vita coniunctum, ad illius functionem & vsum comparatum: sic spiritus & humores quia non cohaerent, partes non sunt: pili vero & vngues licet cohęreant, quia tamen vel non viuunt, vel alia vita viuunt, velut viscus in arbore partes non sunt: verruca quia nullius vsus est, pars non est: humor contra naturam vsum peruertit, ideo pars non est. Quotuplex pars proprie? Primò, vel est propter hominem vt testes, vel propter indiuiduum, vt pedes & manus, vel propter vtrumque, vt cerebrum, 2.","prev":{"citation":"Opuscula varia 424","label":"DE PARTIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/424"},"next":{"citation":"Opuscula varia 426","label":"DE PARTIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/426"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}