{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 44","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/44.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"Campanella ait ibidem hoc me praefatum arbitrari locum esse extra mundum, & forte infinitum sic ratio dictat, & imaginatio gaudet, & Theologi quibus semper obediam: nec Aristotelis rationes quidquam probant. Errat & contra rationem, & contra Theologos: Si enim verum, quicquid creatum est mundo contineri. Iam vero extra mundum locus ille, vel creatus est, & hoc est falsum, vel non est creatus, & sic vel est Deus vel nihil. Si nihil, quomodo est locus: si Deus, quomodo Deus sui ipsius est locus. Contra rationem, quia nullum est actu infinitum corpus, aut quantitas, vt ipsemet etiam fatetur. Campanella ibidem ait, Aristoteles nihil prorsus sciuit de coloribus, quia inquit terra est nigerrima. Errat, cum enim terra sit siccissima alba est, etenim terrestia omnia albescunt vt cineres, saxa, dentes, calx, arenae exustae, terra autem aut per adiunctum liquorem seu humorem aqueum est nigra, vt experientia constat. Ibidem ait terram esse frigidissimam.","prev":{"citation":"Opuscula varia 43","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/43"},"next":{"citation":"Opuscula varia 45","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/45"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}