{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 45","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/45.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Seipsum refutat nam paulopost ait, vbi est color, ibi est calor, sed in terra est color niger, vt ipse ait. Ergo ibi est calor quomodo ergo terra est frigidissima. Ibidem ait falsum esse non posse aliquid esse substantiam vni & accidens alteri, nobis enim inquit vestis est acci dens sibi substantia. Errat, nam vel sumit vestem materialiter pro lana, & sic semper est substantia, vel sumit pro figura, & sic vestis semper est accidens; Deinde confundit substantiam, & essentiam: aliquid enim essentia est vni, accidens alteri, vt color est essentia albedinis, accidens hominis Ibidem ait in eodem prodromo formas non latere in materiae sinu, sed omnes esse portiones causarum agentium. Errat, nam omne finitum ablatione finiti consumitur. Iam ignis excitando alium ignem minor fieri debet, si ignis facti forma, esset portio ignis facientis, quod tamen falsum est: Deinde calor non ita intensus esse deberet postquam ali quem calefecisset. Quod si obijciant manum quae aliam frigidam calefacit frigefieri ergo aliquid amittere caloris. Respondeo non quia amittit calorem, sed quia omne agens agendo repatitur.","prev":{"citation":"Opuscula varia 44","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/44"},"next":{"citation":"Opuscula varia 46","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/46"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}