{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 48","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/48.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":133,"text":"quo modo tollit & temperat, nec enim sequitur esse frigidam; imo feruentissima aqua extinguit ignem, nec enim est frigida. Respondeo non tam propter frigus quam propter humorem aqua extinguit ignem. Aliud argumentum habent, aqua calefacta fit tennuior & magis humectat: sed frigore correpta in glaciem conuertitur. Eigo calor est amicus aquae, inimicum autem frigus. Respondeo quemadmodum aqua nimis densata vertitur in glaciem, ita nimis tenuis in aerem, aut ignem: Deinde non fit glacies quod aqua sit magis frigida, sed frigus externum nimis condensat, imo aqua, ita calefacta & tenuis, facilius in glaciem conuertitur. Aliud argumentum habent: calida omnia sunt alba, aqua est alba, ergo aqua est calida. Tum maior, tum minor falsa est, constat enim ignem puriorem potius caerulaeo apparere colore: deinde multa calida nigra sunt. Aliud proponunt: dulcedo prouenit à calore. Sed sunt aquae dulces.","prev":{"citation":"Opuscula varia 47","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/47"},"next":{"citation":"Opuscula varia 49","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/49"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}