{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 51","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/51.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Sic ergo Philosophatur quae in calidis sunt regionibus, sunt longioris vitae, quam quae in frigidis, & plantae magis viuaces sunt vt palma & cupressus, magis sanguinea animalia, quam exanguia pedestria, quam aquatilia: maiora potius quam minora, mares potius quam foeminae; & qui capite sunt maiore quam minore; & quorum manus lineis duabus aut tribus sunt distinctae per totam volam; & qui minus excrementitii sunt, & qui minùs salaces tard úsque caluescunt, item qui minus laboriosam degunt vitam. Ratio horum omnium est, vita humana & aliorum viuentium, consistit in calido & humido; mors autem in frigido & sicco vt constat; humidum ergo tale esse debet, vt facile exsiccari non possit. Ideoque debet esse pingue, adeoque dulce & aëreum, pingue enim & dulce minus putrescit, & ob hanc causam aquatilia non tamdiu viuunt, quia habent humidum aqueum quod facile potest congelari, & ex siccari: item humidum hoc debet esse multum, paucum enim exsiccatur facile. Ideoque cętera animalia cęteris paribus, diutius viuunt, vt elephas 200.","prev":{"citation":"Opuscula varia 50","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/50"},"next":{"citation":"Opuscula varia 52","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/52"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}