{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 515","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 515","ref":"515","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/515","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/515.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"Nimiae vigiliae cerebrum, & sensus debilitant, exsiccant & extenuant concoctionem impediunt, cruditatem faciunt, quia in vigiliis calor ad externa euocatur. Quoad locum & tempus, sunt enim species quantitatis, nox est aptior somno quia propter humiditatem & frigus calorem ad interna repellit, & quia non interturbatur. Magis hyeme dormiendum, quia nox Longior & frigidior est. Magis in obscuro loco dormiendum quia lux sensus mouet ad vigiliam. Vigiliaediurnae meliores, quia calore & luce diei adiuuantur. Sufficiens autem somnus iudicatur leuitate capitis corporis & cerebri palpebrarum, oculorum, & voluntate de iiciendi excrementa: aliàs enim si adhuc sit ructus, praesertim qui assumptos redoleat cibos, non est sufficiens. De situ seu positione dormientium. Primò alternatim in vtrumque latus decumbendum; in dextrum quidem vt hepar, vel vt ignis supponatur ventriculo tanquam ollae; in sinistrum verò, vt hepar velut gallina pullis stomacho incubet 2. non oportet pronum dormire, ob defluxiones, quamnis imbecillo stomacho aliquis possit incumbere, vel saltem si hoc non expediat possit puluinari molli foueri.","prev":{"citation":"Opuscula varia 514","label":"514","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/514"},"next":{"citation":"Opuscula varia 516","label":"516","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/516"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}