{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 52","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/52.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"annos, ita & plantae maiores vt palma: humidum hoc debet esse calidum ne facile congeletur & ex siccetur, Ideo homo maioribus quibusdam animalibus diutius viuit quia plus habet humidi calidi: hoc humidum non debet esse excrementum, excrementa enim debilitant: Hinc quae multum habent seminis multum generant, & salacia sunt, non tamdiu viuunt; hinc mulus diutius viuit quam equus & asinus iunctim, viuit enim 80. annos: hinc passeres masculi non tamdiu viuunt vt femellae, quia sunt salaciores. Et quia labores exsiccant. Ideo laboriosi non tam diu viuunt. In calidis regionibus quia plus habent humidi calidique coelestis diutius viuunt vt constat ex peregrinationibus. Deinde quia animantia eadem in locis calidioribus maiora proueniunt, vt serpentes &c. In frigidis autem quia humidum & aqueum, talia animalia minora proueniunt, & vix aliqua insecta & exanguia: Caput verò magnum, plus caloris significat, hinc superiora petit. Manus autem articulatae & lineis distinctae maiorem vim formatricem indicant. Ergo refutatur I. quia illic est aqueum humidum. 2. Caluescere, significat siccitatem calescere putredine. 3. Caput paruum, indigentiam caloris. 4. Debiliorem virtutem formatricem, significat manus non distincta. 5. Edaces & bibones, sunt excrementitii. 6. Vita talium hominum est laboriosa. πθτα ατοατη ττα θα τρ στν κασθ θα θ","prev":{"citation":"Opuscula varia 51","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/51"},"next":{"citation":"Opuscula varia 54","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/54"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}