{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 57","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/57.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"CAPVT X. Telesius contradictionis arguens Aristotelem quod coelum dixerit esse animal, reijcitur. Ristoteles ait animam requirere Acorpus organicum & dissimulare: sed constat coelum esse similare ergo non est animatum: & tamen Aristoteles ait, in libris de coelo coelum esse animatum, ergo contradicit. Vulgares Philosophi dicunt coelum esse animatum animâ assistente quia mouetur ab Angelo: sed hoc nihil est, nam quoduis corpus quod ab Angelo moueri potest, animatum diceretur: Ergo verè animatum est, non quidem anima rationali, non vegetante aut sentiente, sed animâ mouente, ait enim Aristoteles anima est principium quo viuimus sentimus &c. mouemur: non quod omnis anima omnium harum actionum sit principium sed quod sit principium alicuius operationis: coeli autem anima principium est motus localis perpetui. 2. Organicum corpus praecipuè ex certa figurâ colligitur, inde etiam ossa animata esse coniicimus, quia certam figuram habent: coelum autem habet perfectissimam figuram. λλ εν έσδθι, 8","prev":{"citation":"Opuscula varia 56","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/56"},"next":{"citation":"Opuscula varia 58","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/58"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}