{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 61","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/61.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":143,"text":"Nam idea haec, est infinita & hoc falsum est, quia infinitum dari nequit praeter Deum: vel est finita, & sic vel rebus dat esse per participationem, & hoc modo tandem exhaurire tur veldaret tantum esse secundum communicationem quemadmodum ignis generat ignem, nihil dando de suo & sic quaeuis forma aequè benè potest, se communicare ac potest idea. Aristoteles ait Galaxiam esse meteorum. Omnes hodie obiiciunt Galaxiam esse stellas sicut verissimum est: ergo non est meteorum. Errant, nam licet Galaxia sit stellarum numerus nihilominùs meteorum est quatenus colores apparentes meteora sunt, quemadmodum color iridis & nubium. Ita color albicans, & quasi continuus Galaxiae meteorum est. Aristoteles ait non posse dari vacuum. Campanella obiicit posse dari vacuum violenter; profert exemplum simile, sit vasculum plenum melle & bene obturatum, fiat inferius foramen, mel exibit, ergo dabitur vacuum: verum quidem est dicunt, aqua non exiret, nec vinum, mel tamen effluet, ergo datur violenter vacuum.","prev":{"citation":"Opuscula varia 60","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/60"},"next":{"citation":"Opuscula varia 62","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/62"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}