{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 70","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/70.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"principium honorandum. Ibidem ait Deum esse auctorem foelicitatis &c. 1. Metaph. ait Deum non esse inuidum certum est quod: Hermiam laudauerit & statuam erexerit vxori: sed fuerunt Sycophantę vt ipsemet Patricius fatetur, qui faleò accusarunt impietatis. 4. Dicunt. Aristoteles dixit Deum esse animal. Errant, quia suprà dixi apud graecos non esse legendum animal siue βων sed esse legendum viuens seu ζῶν. Deinde Aristoteles in Metaph. eos irridet qui Deum humanâ formâ representant & 8. phys. Deum docet esse indiui sibilem. 5. Irrident Aristotelem quod Deum superficie coelorum alligarit. Etrant, Aristoteles enim in libro de coelo ait potius Deum esse in circulo aequinoctiali propter admirandum motum quam alibi: & nos, cum dicimus Pater nosterqui es in coelis non diffitemur Deum esse alibi: Deinde Aristoteles ait ibidem esse beatissimam mentem extra & supra coelum: nihil potest magis dici accommodum Theologiae Christianae asserenti Deum esse etiam in spatiis ima. ginariis extra mundum. 6. Dicunt Aristotelem impietatem docuisse, dum Deum pati & necessitatis legibus subditum docuit.","prev":{"citation":"Opuscula varia 69","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/69"},"next":{"citation":"Opuscula varia 71","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/71"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}