{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 78","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/78.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Sed errat, nam cum aliquid transmutatur vel antea iam erat transmutatum, vel non si transmutatum erat, non transmutatur, quod enim iam est homo non fit homo, & quod iam est calidum, non fit calidum: ergo quod transmutatum est cum non possit transmutari sequitur id quod iam transmutatur antea non fuisse transmutatum, sed potuisse transmutari, quia ab actu ad potentiam bona est consequentia: ergo priuationem habuit, quia priuatio nihil est aliud quam absentia rei in subiecto quod eam rem habere potest: sed quaeso det rationem, cur diabolus aut anima rationalis, non possit transmutari in oleum, & secundum ipsum quare non potest sal aut terra, &c. inoleum transmutari: respondet quia sunt incorruptibilia: ergo rectissima consequentia est, ideo non transmutari quia non habent priuationem siue quia non sunt apta. In sequentibus thesibus praesertim in 6. & 7. & in 14. &c. ait illa quinque principia terram, aquam, Mercurium, salem & sulphur esse eadem specie vltima in omnibus omnino rebus, & res inde compositas nihil aliud habere quam tria ista principia vnita, nec differre res inter se nisi secundum quantitatem, prout enim vna res plus habet sulphuris alia minus, &c.","prev":{"citation":"Opuscula varia 77","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/77"},"next":{"citation":"Opuscula varia 79","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/79"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}