{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 96","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/96.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":130,"text":"Et quod mirum est eos solos enim laedit qui lineis puris & nondum vestibus lotis induuntur. Item vix hostilem ignis huius vim superare possunt nisi virgis saepius verberent & praesertim virgis colurnis quibus flagellatus ignis fugatur persequente eo qui lino amictus est. Claudianus ait hâc Vlyssem ad inferos descendisse, sed historiam referunt Agricola, Tacitus, Goropius. Si aliqua ratio est haec est, quod omne bitumen, humido nutritur, & sicco ex tinguitur. Ideò in Hecla Islandiae monte ignis hodie est qui stupam non adurit licet exurat aquam, colurnum etiam lignum exsiccum est ideoque ad extinguendum conducit. Verbera etiam ad fulminum impetus infringendos non parum conducure Philosophi in meteoris docent. Ex cineribus horum lapideorum carbonum aliquid argenti arte Alchymicâ elicitur. Hiergo sunt carbones lapidei. In Brabantia, Hollandia & aliis locis qui inter Mosam & Scaldim interiacent per 30.","prev":{"citation":"Opuscula varia 95","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/95"},"next":{"citation":"Opuscula varia 97","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/97"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}