{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 245","citation":"Janus Lernutius, Poemata 245","ref":"245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/245.md","author":{"name":"Janus Lernutius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Et qvo conditio tibi tandem virginis, absque hoc, Pensior? ipsa etiam virgo senex, vidua est. Haec verò juvenis, vel te qvoque junior ipso. Conveniunt anni, conveniunt animi, Mores conveniunt, atque omnia. & haec tua ut uno Sit vidua hoc, rebus non vidua est aliis. Non aetate, bonâ non formâ, non vel opum vi, Vel generis, non virtutibus omnigenis. Qvid vis ulterius? non id, qvod virgo habet omnis, Fert tibi; sed fert, qvod virgo nec omnis habet. Denique sit vidua haec; vidua haec te digna: nec apia Ulla tuo, ullius nec magis ipse toro es. Denique sit vidua haec; facies tu nempe maritus, Tu facies, ne sit scilicet haec vidua. Audiit arrectis haec auribus: & tibi Diva, Si placet illa, inqvit, jam placet illa mihi. Accipio ipsam, ipsique libens me dedo vicissim, Sperno alias, unâ totus in hac caleo. Tu modô, Diva, tuo nos numine junge: per aevum Et junctos retine numine, Diva, tuo. Fac Fac cui me donas viduae, ne me viduetur: Fac, mihi qvam donas, ne viduer viduâ. Annuit alma Venus: pennâ simul ipse corusca Plausit, & argutum sternuit omen Amor.","prev":{"citation":"Poemata 244-2","label":"JOACHIMO SPECHTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/244-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/244-2"},"next":{"citation":"Poemata 246","label":"JOANNI MUSELIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/246"},"credit":{"text":"Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}