{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 347","citation":"Janus Lernutius, Poemata 347","ref":"347","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/347","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/347.md","author":{"name":"Janus Lernutius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Saepè ego sic mecum, dum inhio tua dicta, Bokeli: Dii, novus hic nobis unde Galenus adest? Qvàm nihil huic illo, nihil hoc magis est simile illi! Si fas, esse unum prorsus utrumque putem. At qvandò id fieri neqvit: aut priscum esse Galenum In te hodie, in prisco aut te otim habitasse puto. Sed qvoniam id qvoque vix credi pote: tu tamen aevi Pergameus nostri jure vocare senex. Nam qvisnam est, qvi te neget hoc jam ipsi esse Galeno, Hippocrati qvod qvondam ipse Galenus erat? AD PHOEBUM DE ARNOLDO FREITAGIO. Apaullum mihi, Phoebe, tuam chelyn & tua plectra, Freitagio dignè ut carmina pauca canam. Da pater? aut tua qvando manum chelys haut decet Nec tua plectra istis conveniunt digitis: (istam, Sume tibi paullûm ipse tuam chelyn & tua plectra, Freitagio ut pro me carmina digna canas. Sume Pater: nam cui medicas largitus es artes Ipse, illum dignè tu nisi nemo canat. Qvemque chely ipse uis docuisti & ludere plectris, Non aliQQua dignè plectra chelysve canant. AD DANIELEM RINDFLEISCH VuCRETIUM MEUM, Rostochio abeuntem. RAeret mens animi, Bucreti: téne abeuntem Hinc potius mittam, seu potius teneam? Ut teneam mihi amor tam fidi svadet amici, Ovo nihil huic qvidqvam carius est animo. Ut mittam, contrâ in patriam tuus admonet ardor, Qvâ nil qvidqvuam isti carius est animo. Sed mittam potius. Nam te heic pia cura teneri Longius optatae non patitur patriae. Sed mittam: teque hoc devoto in pectore clausum Nunc licet hinc mittam, perpetuò teneam.","prev":{"citation":"Poemata 346-2","label":"MATTHAEI WOLFI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/346-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/346-2"},"next":{"citation":"Poemata 348","label":"AD EUMDEM, CUM JAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/348"},"credit":{"text":"Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}