{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tyrocinium chymicum 131","citation":"Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/131.md","author":{"name":"Jean Béguin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin"},"work":{"title":"Tyrocinium chymicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"CAPVT. XIV. De Calcinatione Saturni & Iouis. CVm, teste Gebero, impossibilis sit corporum solutio, compositione ignorata: antequam metallorum calcinationes aggrediamur de ipsorum natura obiter aliquid dicendum est. Rectê autem mihi sensisse videtur Hermes, pater ille philosophorum: dum dicit: Id quod est superius, est sicut id, quod est inferius: & vice versa. Quâ ratione enim natura paullatim & successiuê in terrae superficie, plantas & caetera vegetabilia producit: ita eadem in locis subterraneis, metalla quamuis tardius & longiori temporis spatio, ex vapore Humido vnctuoso, argenti viui & sulphuris vitriolati, suo calore, mercurium decoquentis proprietates in se continente generat. Vnde Hydrargyrus mater Metallorum dicitur; Sulphur verô pater: in iisque quatuor elementa, quae omnium corporum naturalium materia remota sunt, representantur. Mercurius enim instar faeminae, frigidus & humidus, aquae & aëris rationem habet: sulphur autem tanquam mas, calidum & siccum, ignis & terrae vicem obit. Si quis materiam eorum, non tam halitum; quàm succum statuere velit: non repugnabo. Cum enim superiori aestate, in Hungaria, medio miliari a Schemnitz, in argenti fodinam, mille quingentos circiter cubitos profundam descendissem: a fossoribus, qui ob summum minerae aestum vestibus & ipso indusio exuti labora. bant, didici: vapores minerales a centro terrae frequenter sursum ferri: eorumque lucernas & ipsosmet, ni subitò recedant, extinguere: aliquanto autem tempore post, in eodem loco illos halitus, ad parietes fodinae, in massam, quae leui contactu, instar olei fluat, coagulatos reperiri. Vnde fortê quis inferre posset: vaporem esse materiam metallorum remotiorem: succum verô sulphureum & mercurialem, propinquiorem.","prev":{"citation":"Tyrocinium chymicum 130","label":"PRAECIPITATVS CINABARIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/130"},"next":{"citation":"Tyrocinium chymicum 133","label":"PRAECIPITATVS CINABARIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/133"},"credit":{"text":"Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum","quality":"ocr"}}