{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tyrocinium chymicum ix","citation":"Jean Béguin, Tyrocinium chymicum ix","ref":"ix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/ix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/ix.md","author":{"name":"Jean Béguin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin"},"work":{"title":"Tyrocinium chymicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Et licet ipse Medicus non sim: nec medicinam exerceam: tamen quia nunc à tot annis, remedia in vsum Medicorum praeparo: experientiâ didici: rarò felicem remedia sortita esse effectum: vbi solummodo vel Chymica; vel Galenica adhibita fuerunt: felicissimum autem vbi Galenicis interdum ad leges Therapeiae, chymica fuerunt intermixta. Quod autem pro dignitate medicamentorum Chymicorum disputaui: factum est illud partim in gratiam Misochymicorum: qui, quicquid Chymicum, siue aqua, siue spiritus, siue oleum, siue puluis, fastuosè adspernantur ipsam Artem perpetuis tenebris obruendam, & artifices Spagyricos, ad Garamantas & Indos relegandos censent: partim verò in gratiam tyronum, quorum animi interdum ita falsa persuasione praeoccupati sunt: vt licet Naturae miracula in Chymicis operationibus adimirentur: in remediorum tamen vsum, ratiunculis illis, quas refellimus, praepediti, consentire nequeunt. Maiorem igitur in modum omnes, qui hunc meum libellum euoluere dignantur rogatos velim: vt quae de medicamentorum Chymicorum excellentiâ, contra vulgaria Medicorum Misochymicorum dixi: aliter ne accipiant; atque ego sentio: neue in peiorem; sed meliorem partem interpretentur: sperentque à me, si Deus vitam mihi prorogârit, in hac arte nobilissima, temporis decursu, praestantissima & certissima quaeque experimenta. VALE. CVm tua te laudat doctrina, scientia, virtus: ARS quoque vult laudes enumerare tuas. Huic NATVRA suis (mirum) conatibus obstat: Ipsaque vult nomen concelebrare tuum. Exoritur bellum, quaenis benefacta recensens Te canit auctorem, te canit vtra patrem. Iure eius laudes, ARS inquit, pando per orbem: Eruta quod tenebris luce nitesco noua. Secláque cum fuerim gryphis permulta sepulta; Me nouus Hermetis donat honore labor. Me Sophus obscuro velo velauit, iniquus Impostor fucis: hinc ego crimen eram. Ast explanato redit ecce enigmate nostra Gloria: cum velum, fucus & omnis abest. Has Natura suis cum voces auribus haufit; Exclamat: non est gratia nostra minor.","prev":{"citation":"Tyrocinium chymicum viii","label":"viii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/viii"},"next":{"citation":"Tyrocinium chymicum xi","label":"xi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/xi"},"credit":{"text":"Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum","quality":"ocr"}}