{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 10","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/10.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Vt enim dubitare non possis aurum, argentum, ferrum, metallaque omnia: item vnionem, hyacinthum, smaragdum, vniuersumque lapidum concharumque genus, non ex vnico, sed ex permistis quatuor illis rerum initiis originem duxisse: aut, si mauis, ex terra tanquam ex matre, sed quae ex aliorum temperatione idoneam constitutionem sit adepta. Ita etiam stirpes & animantia quae non statim è terra, sed ex semine edita sunt in lucem, quanquam longiore tractu & complurium mutationum interuentu, ex iisdem tamen rerum primordiis quae in semine & alimento tenebantur, materiam acceperunt. Haec igitur illorum materia non vt elementorum, simplex est, & omnis formae expers, sed multa compositione & conformatione instructa, corpus iam physicum & propriè subiectu appellatur: in quo quatuor elementorum substantiae incorruptae persistunt. Quinetiam si ex hoc intereunte corpore aliud proferatur, illę, quanquam alia proportione aliaque permistionis lege, integrę manebunt, dum extrema tandem dissolutione in suas naturas quaeque redeant, & restituantur vniuersitati. Ph. His omnibus memini me non ita pridem ex naturali medicinę parte informatum institutumque fuisse. Iam tempus est, finem inter nos disserendi fieri. En hortus eius quem tatoperè expetimus. B. Huc sanè (tanta vis est sermonis) nullo vię taedio peruenimus. Ph. Vestibulum ingressi, apud hunc amoe nissimum fontem anhelantes coquiescamus, ac tantisper respiremus, dum aliquis domesticorum qui nos introducat, oc curret. B. Nullus est quieti locus, ostium iam concrepuit. Ph. Quem quaerimus adest, suo more, meditatione plenus: bene res habet, nondum in literarum colloquia se contulit cum amicis: sensit aduentum nostrum, contendit ad nos exaduorsum. B. Age ocyus, & congredere. Ph. Saluus sis Eudoxe perdocte. Eu. Vos quoque saluente: aduenisse quidem vos gaudeo, vt huiusce phi losophicae sodalitatis numerum augeatis, sitque nobis plenior ad studiosam rusticationem occasio. Ph. Nihil quicquam no bis est optatius, nisi vobis molesti sumus. Eu. Opportunè quidem venistis, si quid affertis, etiam si nihil affertis. Ph. Afferimus sanè quod vos totum hunc diem magna occupatione distineat. Eu. Quid isthuc mi Philiatre? Quid quaeso rei huc vos tam matutinos egit? An quid est quòd mea opera opus sit vobis? Ph. Maxime.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 9","label":"MVNDI ELEMENTA SOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/9"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 11","label":"MVNDI ELEMENTA SOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/11"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}