{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 103","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/103.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Viuunt quidem animalium corpora, sua quęque anima, Mundus autem longè omnibus dignitate praecellens, multò nobilissimam animam est consequutus. Quae enim obsecro vesania, quae dementia sit, partem viuere fateri, negare totum? & mutilo inchoatoque corpori animam esse, qua integrum & consummatum careat? Quae peruersitas, immo verò quis furor, Vniuerso vitam eripere, in quo & cuius beneficio sumus ipsi, viuimus, mouemur? magna est hac in parte diligentia Platonis, & sunt ab eo collecta in Epinomide, in Timęo, in libro de legibus decimo, argumenta & multa & valida, à coelestium amplitudine, à motus cùm perennitate tum constantia, à diuinitate & praestantia vitalis spiritus & caloris, quem illa nobis largiuntur. Atque vt in terris viuentium, sic & in coelis stel larum corpora, animalia esse omnia confirmat, eaque ex corpore pulcherrimo, & anima cùm optima tum beatissima costare. Vt autem in nobis eam quę ossis est formam, & eam quae carnis, et eam quae nerui, & quę alterius cuiuscunque similaris particulae, gubernat ea quae totius est, omnibus quidem particulis se con30 muniter impertiens, nullius verò peculiariter propria, totius corporis communis: sic & quae totius mundi est anima, omnium coelorum, syderum, elementorum, omnium denique quorum ex illis ortus existit, animas fouet ac gubernat. Haec est mundi anima datrix formarum, cuius potestate & viribus singula continentur, & quam verè interpretatur naturam esse il lam vniuersalem, quae caducis rebus prima est origo, cuius vim admirata est eorum turba, qui se physicos appellauerunt, ne minimum quidem eius limites praetergressa.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 102","label":"RES OMNES CADVCAS ET MORTALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/102"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 104","label":"RES OMNES CADVCAS ET MORTALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/104"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}