{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 109","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/109.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Honestos bonosque homines mirificè diligunt: improbos vehementer oderunt, vt pote qui doloris participes sunt. Sed 5 Deus qui diuinam sortem perfectè possidet, à doloribus voluptatibusque liber sapientia cognitioneque perfectè fruitur. Quum autem refertum animalibus coelum sit, & Dij summi & daemones se inuicem interpretantur: media enim anima lia tum ad terram, tum ad coelum, leui motu feruntur. Hoc ipsum in conuiuio Diotimae fatidicae mulieris authoritate stabiliuit. Quam vim habet daemonum natura? Interpretatur & traijcit humana ad Deos, diuina ad homines. Et mox: Deus quidem homini non miscetur, sed per id medium, commercium omne atque colloquium, inter Deos hominesque conficitur, & vigilantibus nobis atque dormientibus. Haec quidem de naturis daemonum: nunc vt sint illis singularum mundi regionum gubernacula distributa, ex Politico vbi de vita quae sub Saturni regno ducebatur, audite: Tunc sanè totius mundi princeps curatorque primum Deus extitit, at nunc per varias mundi plagas singulae ipsius partes à Dijs principibus distributae sunt. Animalium quoque genera gregatim distincta daemones quidam tanqua diuini pastores sortiti sunt quorum quisque ad munus suum obeundum sufficiens quum esset, singuli singulis sic vt ille voluit praeficiebantur, quibus praeerat ipse. Plenius in Critia siue Atlantico: Dij quondam vniuersum terrę orbem sigillatim sortitisunt, in regiones singulas distribu tum. Qui persuasione pro gubernaculis vtebantur, eaque animam attingebant: & pro arbitrio suo ita ducentes, mortale genus omne gubernabant. At quomodo? libro de Legibus quinto expressit, quo eas regiones foeliciores haberi censet quae meliores daemonum rectores fuerint sortitae. Nec illud, inquit, ô Clinia & Megille nos fugiat, magnam esse locorum ad feredos meliores peioresque homines differentiam: quibus diuersa prout expedit legibus sancienda sunt. Maximè autem loca regionis differunt, in quibus inspiratio quaedam diuina est: & quae demones sortita sunt, qui habitantes sic vel contrà suscipiunt. Vnde in Phędro commemorat demonem quendam Aegyptios primum literas docuisse, compluribusque locis vaticinia audiri. Au diui equidem, inquit Socrates, circa Naucratim Aegypti, e priscorum quendam fuisse Deorum, cui dicata sit auis quam ibim vocant. Daemoni autem ipsi nomen Thenth. Hunc primum omnium numerum & numeri computationem inuenisse, Geometriamque & Astronomiam, talorum rursus alearumque ludos, & literas. Erat tuc totius Aegypti Rex Thannis: ad hunc Thenth profectus, artes demonstrauit suas, dixitque eas distribui deiceps Aegyptijs cęteris oportere.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 108","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/108"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 110","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/110"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}