{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 11","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/11.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Etenim angimur vehementer ea disputatione, quae nuper agitata est de diuinis morborum remediis: 5 hicque noster Brutus, quanquam supra vulgarem modum sit mul tos annos philosophatus, optauit tamen in tuam familiaritatem & colloquium venire, vt quantum ea de re gestas animo, tantum per tuam humanitatem intelligeret. Itaque rogamus, vt quod inter disserendum assequi haud potuimus, id tu docen10 do nobis planum facias: si modò nunc tibi licet per ocium, & si familiarem hunc amicorum coetum soluturi non sumus. Eu. Arduum est quod petitis, & à veterum paucissimis comprobatum: quumque non facile sit nouam rem ad communem hominum mentem & assensum accommodare, vereor ne si id per15 crebrescat, atque in sermone multorum incipiat esse, primo aditu indignum commentatione videatur: quò fit vt non facilè vestrae acquiescam petitioni. Ph. Confidimus rem vniuersam ex naturalis philosophiae principiis sic te demonstraturum, vt ei qui syncero candidoque animo totam praeceptionem di20 ligenter audiet, nulla irrepat calumniandi occasio. Tu Mathematicorum more, ex principiis, quae sunt omnibus vel plebeiis recepta, soles rem omnem tam apertè conficere, vt qui ab illis ad extrema occultiora, tanquam manu deductus sit, his tandem non minus quàm illis fidem tribuat & assentiat. B. Illa docendi ratio eruditis quibusque viris, maximeque Gręcis veteribus probata excultaque est, proptereà quòd tutò ac facilè quicquid suscipit, demonstret. Quocirca hac inniti pręstantissimum semper esse duxi, tametsi imperitis non perinde placet, vt quam assequi non possunt, neque iudicio decernere no30 uerunt, quo quidque loco statuendum sit. Gaudent enim ieiunis nudisque quibusdam propositionibus & sententiis destitutis munitione demonstrationum, putantque iis se scire, demonstrationibus se obrui, potius quàm doceri. Vnde fit vt scriptorum cuiusuis fidei & authoritati omnia tribuant: satis esse rati si quid audierint à probato insignisque famę viro dictum. Proinde quas ex optimis authoribus mira diligentia obseruarunt praeclaras sententias incompositissimè congerunt, quae minus cohaerent quàm scopae dissolutę. Putant id artis esse primum & maximum, si nihil arte, modò pulchrè sententioseque dicatur. Ph. Valeant isti, mendicent perpetuò, & alienis rebus inhęreant, curentque ediscere singula, quam scire potius. B.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 10","label":"MVNDI ELEMENTA SOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/10"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 12","label":"MVNDI ELEMENTA SOLAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/12"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}