{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 120","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/120.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Cap. 1. 4. Meteorol. cap. 5. & terra et aqua, horum enim vtrunque vtriusque potestatem ha bet euidentissimam: efficientia verò calor atque frigus, haec enim ex illis similaria corpora constituunt. Quid autem hinc eliciam videto. Humorem atque siccitatem patibiles qualitates statuit Aristoteles: terram verò & aquam quibus illarum plurimum inest, materiem naturalium corporum. Itaque quas recenset ille secundarias qualitates à patibilibus ortas, quosque corporeos affectus nuncupare solet, nos etiam optima ratione videbimur, materiae vires & qualitates appellare. Eiusmodi autem sunt durum & molle, crassum & tenue, viscosum et tenerum. Sic enim verto quod Gręci κραῦρον, nonnulli friabile audent appellare, leue & asperum, rarum & densum, & quę huius sunt ordinis, omnia in materiam penitùs immersa. Pos sum & aliter hanc ipsam materiam eiusque vires exprimere. Aristoteles de his disputans subtilius, omnia elementa appellat efficientia, illorum qualitates ac vires contemplatus. Dum autem ad illorum substantiam animum mentemque adhibet, omnia patibilia & naturalium corporum materiam statuit, ex qua constent quaecunque circa hoc vniuersitatis medium collocantur. Haec est igitur mistorum corporum materia, quae ex elementorum materijs qualitatum vi concreta, vires habet, easque quas nuper appellaui secundarias: & à qua vnumquodque, molle ver durum, crassum vel tenue est. Ea ipsa causa est cur cibus ocyus tardiusue alat, et cur vires habeat aut obstruen di aut aperiendi aut detergendi. Ph. Id (puto) perinde est atque si dicas, alias ab elementorum qualitatibus, alias ab eorum materie vires nasci: at nihilominus vtręque ab ipsis planè sunt elementis. Eu. Vtrasque dices si videbitur elementarias, caeterùm ni quae à qualitatibus ab ijs discernantur quas materia aedit, magna se certè in rebus offeret ambiguitas, magnaque confusio & perturbatio: quam si expedire consilium est, qualitatum effectus à temperamento, consistentiae verò à materię deriuabis. Ph. Perplacet homonymię distinctio: iam obsecro quod tertium erat virium genus persequere. Eu. Si rei naturalis forma quę totius est perfectio, & materia, & temperamento longè praestantior est, quis quęso tam demens sit & in rerum contemplatione tam caecus, vt illa quidem existimet agere, formam verò prorsus otiari? Accidens vim effectricem ingenitam habere substantiam eam quę omnium est praestantissima ab omni agendi & aliquid efficiendi vi & facultate esse destitutam? Equidem tantum virium corporum formis attribuo, vt ab his existimen omnes quos cumque cernimus effectus primum maximeque proficisci. Quod & Aristotelem censuisse video. Is enim philosophos insectat, qui natu ralium corporum facultates atque vires ex calore & frigore deducebant, rati ex his & per haec omnia confici: planum facit demonstratione eas qualitates instrumenta duntaxat esse causę cuiusdam praestantioris atque superioris, quam & naturae nomine insigniuit.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 119","label":"BRVTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/119"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 121","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/121"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}