{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 123","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 123","ref":"123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/123.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"VIRES EAS QVAS FORMAPROFERT, VTI & ipsam formam, planè diuinas esse atque dici, vt quarum nulla sit certa manifestaque ratio. Cap. II. EVDOXVS. Eripateticae philosophiae quam matutina dis putatione sumus complexi, haec summa erant scapita, Primas quatuor simplices rerum naturas in compositorum materiam cedere, Coe llum autem speciem illis atque formam confer re: hoc quintum esse elementum, cuius conuersio cursusque per obliquum circulum rebus omnibus causa fit ortus ac interitus. Supra autem hos naturae limites quum fertur Aristoteles miris argumentorum viribus docet, Deum maximum substantias simplices, separatas & immutabiles tum extra coelos tum in coelis condidisse, à quarum diuinitate omnium vita con25 tinetur. Istarum viribus coelum admirabili celeritate circum axem versari, hac motuum constanti & ordinata ęquabilitate, quęcunque hîc caduca cernimus & mortalia, alternata or tus ac interitus vicissitudine moueri: eamque esse istarum continentem ac proximam causam. Itaque formarum origo pro30 ximè coelo, deinde intelligentijs, atque Deo, qui vitę fons est perennis, fertur accepta, quam Platonici in simplices illas procreatrices ideas contulerunt. Iam verò si quod antemeridiana disputatio confecit, ex Deo & per Deum nobis insunt omnia, si is rerum omnium conditor, omnium principium & fi35 nem mediumque tenet: si Deorum plena sunt omnia, diuinaque virtus atque potestas per omnia commeat, per quam sunt & permanent omnia: si quum Deus hanc vniuersitatem compleret, rerum ortus perpetuos instituens, per omnes naturas proprijs seminibus generatim et per species diuisus est, & si tum rebus singulis vitae spiraculum indidit: dubitabit ne adhuc aliquis illis quippiam inesse quod verè diuinum & sit & appel letur?","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 122","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/122"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 124","label":"VIRES EAS QVAS FORMAPROFERT, VTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/124"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}