{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 127","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/127.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Disiunctę autem & ancipitis huius solutionis vtram partem sit sequutus, declarant ea quae mox subiungit, Oratio (inquit) de anima ea quae particulas conformarit, omnino incerta est, minimeque demo strari potest: at certè ea manifestè indicare mihi videtur, artificis qui nos condidit artificium: quod nemo qui libero animo 5 rem perpendet, in temerariam rationisque expertem fortunam referre potest. Et concludens, Summam (mox inquit) in foetuum conformatione & sapientiam & potentiam video: neque possum existimare eam quae in foetu est animam quidem, sed na turam appellatam, foetum ipsum conformare: vt qui non mo10 dò sapiens non sit, sed omni prorsus ratione careat. His profectò statuit Galenus, foetum non à semine, non ab vlla rationis experte facultate, sed à sapientissima quadam & potentissima vi extrinsecùs appellente effingi. B. Si locis pugnandum est, ego tibi eum opponam, quo inquit: Naturalem porrò animam omnium principem foetus obtinet, quae non ex sanguine, sed ex ipso semine arteriam, venam, neruum, os, & men branam procreat. Quumque pro certo ac rato posuisset, stirpes ab anima naturali fingi, sic demum concludit: Itaque si non alijs viribus natura seminis plantam efficiat, alijs animal, ea quae in 20 stirpibus vides ad animantia traducito, eandem namque in v trisque rationem reperies. Libro autem Aphorismorum primo causam illam efficientem fictricemque asseuerat calorem esse natiuum. Huc quoque animum (inquit) aduerte, quòd alijs quidem omnibus ratio est inexplicabilis, soli autem Hippocrati 25 atque eius sectatoribus explicari potest. Neque enim aliud quicquam animal ab initio conformauit, neque rursus adauxit, aut vsque ad mortem enutriuit, praeterquam iste calor innatus, de quo nunc habetur sermo: hic enim est omnium operum naturalium causa. Ergo causam quae fingit, nos alit, nos 30 auget, nos ad extremum vsque tuetur ac gubernat, aliâs animam, aliâs naturam, aliâs natiuum calorem, plerunque insitum temperamentum appellauit, vnam quidem substantiam varijs designans nominibus. Quid tu ad haec? Negabis scilicet ea esse Galeni, an sententiam aliqua obscuritate tectam es35 se dices? Eu. Nolim ego hîc locorum varietate pugnare, neque locos omnes inter se conciliare, neque indicare vbi Galenus secum ipse pugnet, & sibi aduersetur: sed quid quum accuratè & ex professo animae formatricisque facultatis substantiam inuestigat, de illa statuat.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 125","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/125"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 128","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/128"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}