{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 128","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/128.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Libris de semine non est exquisita illa & subtilis de rerum veritate quaestio, sed popularis & crassior philosopho conueniens oratio: vbi autem abstrusa illa & recondita scrutatur, & qualia sint non hominum opinione sed re ipsa inquirit, iam non illam naturalem vt quae bruta sit et insipiens, sed planè diuinam & sapientissimam esse confirmat: cuius sanè substantiam quum se prorsus nescire fateatur, nec vl la demonstratione comprehendere potuerit: multis tamen eam nominibus illustrat. Hippocratem vulgaremque veterum morem Lib. De formasequunt, naturam appellauit quum inquit: Nemo tam stolitione foetus. dus est, qui non intelligat quandam generandi foetus causam esse, quam omnes naturam appellamus, quae eius sit substantia ignorantes. Quam naturę appellatione designauit, negat tamen ex elementorum concretione nasci. B. Vbi? Eu. Quo loco maximè solet elementorum temperamentorumque vires, tanquam rerum omnium causas summis laudibus efferre. Eos enim exagitans qui ex vna quapiam particula de toto corpore pronunciant, sic ait: Verùm ambo a veritate aberrant, vno modo coque com 2. De temperamentis. muni, quòd vnius particulae occasione, de toto pronunciare sunt ausi. Altero quod formatricis in natura virtutis quae arti fex facultas est, & particulas secundum animi mores effingit 20 non meminerunt. De hac namque Aristoteles dubitauit nunquid diuinioris sit originis: atque à calido, frigido, humido & sicco res diuersa. Quo mihi minus rectè facere videntur, qui tam temerè de rebus maximis pronunciant, & solis qualitatibus for mandarum partium causam assignant. Consentaneum enim est, hęc (id est has qualitates) organa esse: formatorem verò alium. Hîc quum elementorum vires celebret, supra has tamen formatorem nostrum collocat. B. Quibus verò locis putas Aristotelem hanc vim inter diuinas retulisse? Eu. Libro Meteorol. quarto, vbi de ea hęc planè verba facit: Similaria autem alia ratione & via, ab aliaque causa quàm quae dissimilium sunt partium constitui solent. Nam (quod deinde ait) ex elementis similaria constant, ex similaribus autem tanquam ex materia, integra naturę opera confici solent. Rursum, Partes similares ca lore & frigore & mistis motibus fiunt: at dissimilares, quale est 35 , caput, aut manus aut pes, ex illis constitutę nemini videbuntur. Sed quemadmodum caloris et frigoris motio causa est vt es argentumue fiat, vt verò serra aut phiala aut archa fiat, non item, sed ars causa est: sic sanè vt dissimilares partes fiant, in causa esse putabitur natura, aut alia quaedam causa. Itaque instrumentorum conformationem non primis elementis horumue temperamento, sed vel naturae quam ab ijs diuersam facit, vel praestantiori digniorique causę addicit destinatque. Im5 mò verò nec similarium partium propriam essentiam atque formam ab elementorum temperamento ducendam putauit. B.","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 127","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/127"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 129","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}