{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De abditis rerum causis 129","citation":"Jean Fernel, De abditis rerum causis 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129.md","author":{"name":"Jean Fernel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel"},"work":{"title":"De abditis rerum causis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Noua penè & incredibilia narras, et quę nisi citato atque in dicato loco, nunquam credam. Eu. Libro de ortu animalium secundo: Dura (inquit) mollia, viscosa, tenera et quicumque alij affectus partibus insunt animatis, à calore frigoremue effici possunt. At ratio qua iam hoc caro, illud est os, non potest: sed à motu efficit proficiscente ab eo, quod genuit quodque actu & re ipsa id iam est, quod esse potest id ex quo res gignitur. Ph. Isthęc quidem recte: sed ad Galenum reuersus, tu extrema persequere qui inchoasti, vt omnia perfecta videamus. Eu. Quum suprà Galenus affirmauerit vim foetus conformatricem, non eam esse animam vel naturam, quae in eo ipso foetu continetur, quaenam ea sit vis conformans, libro de vsu partium decimo septimo, altiorem speculationem instituens, planius & apertius dixit, eamque non dissimulanter mentis verbo notauit: Quis ita demens vel hostis & oppugnator operum naturę esse possit, qui non statim ex cute ipsa, omnium primum conspiciat artem creatoris: Quis mox non cogitabit mentem quandam aut intelligentiam admirabili vi praeditam per terras vehi, & in omnes extendi partes? Nusquam enim non gigni videntur animantia, quę omnia admirabilem quandam structuram acceperunt. Omnium mundi partium ea certè est vilissima atque sordidissima, quę circum terram est, & eò tamen pertinere videtur mens à superis illis deducta corporibus. Haec mi Brute, quid aliud quaeso quàm Pla 30 tonis sententiam confirmant, qui mundi animum cunctis in rebus vigere tradit? Aut quid magis quàm Aristotelicum dogma, quod formam rei coelitus demitti prodit? Ph. Quaenam obsecro, ea sunt superiora corpora à quibus deductam mentem huc vsque pertinere ait? Eud. Id continuata patefacit oratione. 35 Haec superiora corpora qui viderit, confestim dignitatem pulchritudinemque substantiae eorum admirabitur, maximè quidem Solis, postea verò Lunae, deinde astrorum. In quibus quantò corporis substantia purior est, tantò decet mentem inhabi tare meliorem & praestantiorem ea quę in terrenis est corpo","prev":{"citation":"De abditis rerum causis 128","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/128"},"next":{"citation":"De abditis rerum causis 129-2","label":"Cap. 1. ad finem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129-2"},"credit":{"text":"Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis","quality":"ocr"}}